- CAEPE
- CAEPEinter Aegyptiorum olim Numina. Plin. l. 19. c. 6. Allium caepasque inter Deos iureiurando habet Aegyptus; Sicut Zeno Stoicus per capp???, Teleclides per brassicam, iurâsse leguntur. Vide infra Cepe. Aversabantur tamen illud Aegzptii Sacerdotes, quod, lachrzmas eliciendo, festos dies celebrantibus molesta esset, et excitatâ siti incommoda iis, qui religionis causâ cibô potuque abstinerent: Quod item Lunâ decrescente viget ac augescit, Plut. de Is. et Osir. Certe, Plin. ibid. de omnibus eius generibus, Odor, inquit, iis lachrzmosus. Und κρόμμυον Graecis, ὅτι κόρας συμμύειν ποιεῖ. Aristophanes.Τίδῆτα κλαίεις; κρόμμυον ὀσφραίνομαι,Quid ita fles? Caepam subolfeci.Et Bias a Rege Alyatte accersitus, Regiâ fortunâ spretâ, illum iussit κρόμμυον ἰςθίειν, caepam edere. Lucilius item l. 5. Sat.Flebile caepe simul, lacrimosaeque ordine tallae.Sic enim Festus vocat interiores caeparum tunicas. Veteribus tamen Romanis in pretio. Varro in Bimargo, Avi et atavi nostri cum allium et caepe verba eorum olerent, tamen optime animati erant. Imo apud Homerum, Hecamede Nestori Machaonique, pro obsonio, apponit caepam et mel flavum etc. Vide Plin. ubi supra, et ad eum Dalechampii Notas: Salmas. item ad Solin. p. 1167. et seqq. ut et infra in voce Unio. Addam saltem de oleris huius in coronis Veter. usu. Quia enim Caepe, eliciendô lacrimas, oculis prodest, ideo et ipsum inter coronamenta est receptum. Guiusmodi coronae meminit Artemidorus, eique locum assignat inter illas, quae per quietem visae quidpiam significat, l. 1. c. 79. Forte et idem coronamenti genus signavit Callimachus hôc versu,----- ----- ----- ἀμφί τε κέβληνΕ᾿ιργμένος ἀγλίθων οὖλον ἔχειςτεφάνων.circa caputVincius, caeparum teneram habet coronam.Vide Schol. in Alexiph. Nicandri in μήκωνος κεβληγόνου et Car. Paschalium Coronar. l. 1. c. 15. Nec omittendus Caepam in pileo geftandt mos Cambris Angliae populis usitatus in festo S. Davidis (S. Davis) qui avunculus Arthuri Regis fuisse et circa A. C. 519. vixisse creditur. Celebrant id Kal. Martiis, omnesque caepam in pileis tum gestant, ne Rege quidem exceptô, qui mori huic ut Princeps Walliae, litare solet, Auctor Histor. Orb. Terr. Geogr. et Civil. ubi de Angliae regno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.